Darstellungsoptionen
Im Text hervorheben bzw. anzeigen:

TA 1680, Iconologia Deorum, S. 181

Linke Spalte
Inter arundineasque comas, gravi- dumque papaver,
Et tacitos sine labe lacus, sine mur- mure rivos:
Quorum per ripas nebuloso lumi- ne marcent
Scripti olim regum & puerorum nomina flores,
Mirator Narcissus,& Oebalides Hya- cinthus,
Et Crocus auricomans, & murice pictus Adonis,
Et tragico scriptus gemitu Salami- nius Ajax.
Omnia quae lacrymis, & amoribus anxia moestis,
Exercent memores, obita jam mor- te, dolores,
Rursus in amissum revocant Heroi- das aevum.
Fulmineos Semele decepta puerpe- ra partus
Deflet,& ambustas lacerans per ina- nia cunas
Ventilat ignavum simulati fulmi- nis ignem.
Irrita dona querens, sexu gavisa vi- rili,
Moeret in antiquam Caenis revoca- ta figuram.
Vulnera siccat adhuc Procris: Ce- phalique cruentam
Diligit & percussa manum. Fert fumida testae
Lumina Sestiaca praeceps de turre puella.
Et de nimboso saltum Leucate mi- natur
Mascula Lesbiacis Sappho peritura sagittis.
Harmoniae cultus Eriphyle moesta recusat,
Infelix nato, nec fortunata ma- rito.
Tota quoque aëriae Minoia fabula Cretae,
Picturarum instar tenui sub imagi- ne vibrat.
Pasiphae nivei sequitur vestigia tauri.
Licia fert glomerata manu deserta Ariadne.
Rechte Spalte
Respicit abjectas desperans Phaedra tabellas.
Haec laqueum gerit: haec vanae si- mulacra coronae.
Daedaliae pudet hanc latebras subiis- se juvencae.
Praereptas queritur per inania gau- dia noctes,
Laodameia duas,vivi functique ma- riti.
Parte truces alia strictis mucroni- bus omnes
Et Tisbe, & Canace,& Sidonis hor ret Elissa.
Conjugis haec,haec patris,& haec ge- rit hospitis ensem.
Errat & ipsa olim qualis per Lat- mia saxa
Endymioneos solita affectare sopo- res
Cum face, & astrigero diademate Luna bicornis.
Centum aliae veterum recolentes vulnera amorum,
Dulcibus & moestis refovent tor- menta querelis.
Quas inter medias furvae caliginis umbram
Dispulit inconsultus Amor striden- tibus alis.
Agnovêre omnes puerum, memo- rique recursu
Communem sensêre reum; licet humida circum
Nubila, & auratas fulgentia cingu- la bullas,
Et pharetram, & rutilae fuscarent lampados ignem;
Agnoscunt tamen: & vanum vi- brare vigorem
Occipiunt: hostemque unum, loca non sua nactum,
Cum pigros ageret densa sub nocte volatus,
Facta nube premunt, trepidantem, & cassa parantem
Suffugia, in coetum mediae traxêre catervae.
Eligitur moesto myrtus notissima luco,
Invidiosa Deum poenis. Cruciave- rat illic