Annotation

Show all annotations by Michèle-Caroline Heck

Ajout dans l’édition latine:

[Optime igitura Plutarcho dictum :
Poeticam esse picturam loquentem ; Picturam vero poesin mutam : qui utraque multa invenit multa fingit, multa mentitur utraque proxime inventa sua ad rerum naturam accomodat. Et Pictor et poeta utile ac jucundum intuentur ; uterque a turpium rerum imitatione abstinere debet : uterque nascitur Artifex non fit ; et minus studio, quam natura valet. Calamus ergo penicilli, penicillus calami aemulus est ut alter alteri laboris sui commodet usum. Unde Horatius: Ut Pictura, Poesis erit ; quae si proprius stes,
Te capiet magis et quaedam si longius abstes.
Duos certe Homeri versus Euphranori ad pingendum Jovem, Phidiae, ad sculpendum praebuisse archetypon traditur scribere, sed et legi dicitur, juxta illud Stratii lib.1 Sylv.

..Apellae cuperent te scribere cerae.
Et Virgili lib. 6 Aeneid. De rebus pictis a Daedalo :
Quiprotimis omnia
Pelegerent oculis].
Namque simul fingit Pictor, pariterque Poeta :
Fictaque et in magno Rhetore verba valent.
Est que Poema oculis, animo et Pictura perorat :
Est que color verbis, quos capit Effigies.
Et prosunt omnes hi, delectant que colore ;
Tam cognata manent carmina, lingua, manus.

Annotation by Michèle-Caroline Heck02/25/2009

This annotation refers to: